Znaleziono 138 Wyniki dla: Salomon

  • dixitque mihi: Salomon filius tuus ædificabit domum meam, et atria mea: ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem. (Liber I Paralipomenon 28, 6)

  • Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum. (Liber I Paralipomenon 28, 9)

  • Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit: et paruit illi omnis Israël. (Liber I Paralipomenon 29, 23)

  • Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria: et regnavit Salomon filius ejus pro eo. (Liber I Paralipomenon 29, 28)

  • Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus ejus erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum. (Liber II Paralipomenon 1, 1)

  • Præcepitque Salomon universo Israëli, tribunis, et centurionibus, et ducibus, et judicibus omnis Israël, et principibus familiarum: (Liber II Paralipomenon 1, 2)

  • Altare quoque æneum quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini: quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia. (Liber II Paralipomenon 1, 5)

  • Ascenditque Salomon ad altare æneum, coram tabernaculo fœderis Domini, et obtulit in eo mille hostias. (Liber II Paralipomenon 1, 6)

  • Dixitque Salomon Deo: Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo. (Liber II Paralipomenon 1, 8)

  • Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Jerusalem coram tabernaculo fœderis, et regnavit super Israël. (Liber II Paralipomenon 1, 13)

  • Decrevit autem Salomon ædificare domum nomini Domini, et palatium sibi. (Liber II Paralipomenon 2, 1)

  • Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israël, post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta millia, et tria millia sexcenti. (Liber II Paralipomenon 2, 17)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina