Znaleziono 55 Wyniki dla: Sanctuarium

  • et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum. (Liber Leviticus 16, 33)

  • Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 30)

  • Et ego ponam faciem meam contra illum: succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum. (Liber Leviticus 20, 3)

  • Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus. (Liber Leviticus 21, 12)

  • ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos. (Liber Leviticus 21, 23)

  • Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium. (Liber Leviticus 22, 14)

  • Custodite sabbata mea, et pavete ad sanctuarium meum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 26, 2)

  • Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta: et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis: (Liber Numeri 4, 15)

  • et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit. (Liber Numeri 5, 10)

  • tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium. (Liber Numeri 8, 19)

  • Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum. (Liber Numeri 10, 21)

  • Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiæ: quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus. (Liber Numeri 19, 20)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina