Znaleziono 55 Wyniki dla: Sanctuarium

  • Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in præsentem diem. (Liber I Regum 8, 8)

  • Præbete igitur corda vestra et animas vestras, ut quæratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et ædificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca fœderis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quæ ædificatur nomini Domini. (Liber I Paralipomenon 22, 19)

  • Habitaveruntque in ea, et exstruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo, dicentes: (Liber II Paralipomenon 20, 8)

  • Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in æternum: servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus. (Liber II Paralipomenon 30, 8)

  • donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. (Liber Psalmorum 72, 17)

  • Incenderunt igni sanctuarium tuum ; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. (Liber Psalmorum 73, 7)

  • qui dixerunt: Hæreditate possideamus sanctuarium Dei. (Liber Psalmorum 82, 13)

  • Evertisti testamentum servi tui ; profanasti in terra sanctuarium ejus. (Liber Psalmorum 88, 40)

  • Et factum est, ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sanctuarium sicut prius, iratæ sunt valde: (Liber I Maccabaeorum 5, 1)

  • Jod. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam. (Lamentationes 1, 10)

  • Sed et hoc fecerunt mihi: polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt. (Prophetia Ezechielis 23, 38)

  • Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam hæc fecerunt in medio domus meæ. (Prophetia Ezechielis 23, 39)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina