Znaleziono 85 Wyniki dla: Sapiens
Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. (Liber Proverbiorum 1, 5)
Ne sis sapiens apud temetipsum ; time Deum, et recede a malo: (Liber Proverbiorum 3, 7)
Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ; si autem illusor, solus portabis malum. (Liber Proverbiorum 9, 12)
Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ. (Liber Proverbiorum 10, 1)
Qui congregat in messe, filius sapiens est ; qui autem stertit æstate, filius confusionis. (Liber Proverbiorum 10, 5)
Sapiens corde præcepta suscipit ; stultus cæditur labiis. (Liber Proverbiorum 10, 8)
Fructus justi lignum vitæ, et qui suscipit animas sapiens est. (Liber Proverbiorum 11, 30)
Via stulti recta in oculis ejus ; qui autem sapiens est audit consilia. (Liber Proverbiorum 12, 15)
Filius sapiens doctrina patris ; qui autem illusor est non audit cum arguitur. (Liber Proverbiorum 13, 1)
Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ; amicus stultorum similis efficietur. (Liber Proverbiorum 13, 20)
Sapiens mulier ædificat domum suam ; insipiens exstructam quoque manibus destruet. (Liber Proverbiorum 14, 1)
Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit. (Liber Proverbiorum 14, 16)