Znaleziono 85 Wyniki dla: Sapiens

  • Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit ; et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem. (Liber Isaiae 31, 2)

  • Forte lignum et imputribile elegit ; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur. (Liber Isaiae 40, 20)

  • Quis est vir sapiens qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud, quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat? (Liber Ieremiae 9, 12)

  • Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis: (Liber Ieremiae 9, 23)

  • Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. (Liber Ieremiae 23, 5)

  • Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum. (Prophetia Osee 13, 13)

  • Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores vero corruent in eis. (Prophetia Osee 14, 10)

  • Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? (Epistula I ad Corinthios 1, 20)

  • Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet. (Epistula I ad Corinthios 3, 10)

  • Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens. (Epistula I ad Corinthios 3, 18)

  • Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum? (Epistula I ad Corinthios 6, 5)

  • Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. (Epistula II ad Corinthios 11, 23)


“Lembre-se de que os santos foram sempre criticados pelas pessoas deste mundo, e puseram sob seus pés o mundo e as suas máximas .” São Padre Pio de Pietrelcina