Znaleziono 111 Wyniki dla: Vox

  • Et exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo, et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris. (Liber Isaiae 65, 19)

  • Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. (Liber Isaiae 66, 6)

  • Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israël: quoniam iniquam fecerunt viam suam ; obliti sunt Domini Dei sui. (Liber Ieremiae 3, 21)

  • Vox enim annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum de monte Ephraim. (Liber Ieremiae 4, 15)

  • Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperæ: vox filiæ Sion intermorientis, expandentisque manus suas: Væ mihi, quia defecit anima mea propter interfectos ! (Liber Ieremiae 4, 31)

  • Sagittam et scutum arripiet: crudelis est et non miserebitur. Vox ejus quasi mare sonabit: et super equos ascendent, præparati quasi vir ad prælium adversum te, filia Sion. (Liber Ieremiae 6, 23)

  • Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua: Numquid Dominus non est in Sion? aut rex ejus non est in ea? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis? (Liber Ieremiae 8, 19)

  • Quia vox lamentationis audita est de Sion: Quomodo vastati sumus, et confusi vehementer? quia dereliquimus terram ; quoniam dejecta sunt tabernacula nostra. (Liber Ieremiae 9, 19)

  • Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis: ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum. (Liber Ieremiae 10, 22)

  • Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis, quia vastavit Dominus pascua eorum: (Liber Ieremiae 25, 36)

  • et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur: et glorificabo eos, et non attenuabuntur. (Liber Ieremiae 30, 19)

  • Hæc dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis: luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt. (Liber Ieremiae 31, 15)


“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina