Znaleziono 111 Wyniki dla: Vox

  • Hæc dicit Dominus: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici: (Liber Ieremiae 31, 16)

  • vox gaudii et vox lætitiæ, vox sponsi et vox sponsæ, vox dicentium: Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in æternum misericordia ejus: et portantium vota in domum Domini: reducam enim conversionem terræ sicut a principio, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 33, 11)

  • Vox ejus quasi æris sonabit: quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi cædentes ligna. (Liber Ieremiae 46, 22)

  • Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna. (Liber Ieremiae 48, 3)

  • Vox belli in terra, et contritio magna. (Liber Ieremiae 50, 22)

  • Vox fugientium, et eorum qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi ejus. (Liber Ieremiae 50, 28)

  • Arcum et scutum apprehendent: crudeles sunt, et immisericordes: vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, sicut vir paratus ad prælium contra te, filia Babylon. (Liber Ieremiae 50, 42)

  • Vox clamoris de Babylone, et contritio magna de terra Chaldæorum: (Liber Ieremiae 51, 54)

  • quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam: et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ ; dedit sonitum vox eorum: (Liber Ieremiae 51, 55)

  • Nam cum fieret vox super firmamentum quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas. (Prophetia Ezechielis 1, 25)

  • Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis. (Prophetia Ezechielis 10, 5)

  • et miserunt eum in caveam: in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis, miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox ejus ultra super montes Israël. (Prophetia Ezechielis 19, 9)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina