Znaleziono 454 Wyniki dla: spiritualis homo
Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset. (Evangelium secundum Lucam 23, 6)
Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat. (Evangelium secundum Lucam 23, 47)
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. (Evangelium secundum Ioannem 1, 6)
et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. (Evangelium secundum Ioannem 2, 10)
Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 1)
Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci? (Evangelium secundum Ioannem 3, 4)
Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo. (Evangelium secundum Ioannem 3, 27)
Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. (Evangelium secundum Ioannem 4, 50)
Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. (Evangelium secundum Ioannem 5, 5)
Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo. (Evangelium secundum Ioannem 5, 9)
Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi: Tolle grabatum tuum et ambula? (Evangelium secundum Ioannem 5, 12)
Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum. (Evangelium secundum Ioannem 5, 15)