Znaleziono 454 Wyniki dla: spiritualis homo
Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum? (Epistula ad Hebraeos 2, 6)
sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo. (Epistula ad Hebraeos 8, 2)
ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo. (Epistula ad Hebraeos 13, 6)
non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. (Epistula Iacobi 1, 7)
Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. (Epistula Iacobi 1, 19)
Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est? (Epistula Iacobi 2, 20)
Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum? (Epistula Iacobi 2, 24)
Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. (Epistula Iacobi 5, 17)
et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum. (Epistula I Petri 2, 5)
sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. (Epistula I Petri 3, 4)