Znaleziono 201 Wyniki dla: Sermo

  • cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est jam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur (Liber Numeri 11, 23)

  • et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël iste est sermo quem præcepit Dominus (Liber Numeri 30, 2)

  • cumque mihi sermo placuisset misi e vobis duodecim viros singulos de tribubus suis (Liber Deuteronomii 1, 23)

  • sed juxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illum (Liber Deuteronomii 30, 14)

  • præceperat autem Josue populo dicens non clamabitis nec audietur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies in quo dicam vobis clamate et vociferamini (Liber Iosue 6, 10)

  • placuitque sermo cunctis audientibus et laudaverunt Deum filii Israël et nequaquam ultra dixerunt ut ascenderent contra eos atque pugnarent et delerent terram possessionis eorum (Liber Iosue 22, 33)

  • cui Manue quando inquit sermo tuus fuerit expletus quid vis ut faciat puer aut a quo se observare debebit (Liber Iudicum 13, 12)

  • dixitque ad eum quod est tibi nomen ut si sermo tuus fuerit expletus honoremus te (Liber Iudicum 13, 17)

  • ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi cumque vidisset propinquum præterire de quo prius sermo habitus est dixit ad eum declina paulisper et sede hic vocans eum nomine suo qui devertit et sedit (Liber Ruth 4, 1)

  • puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta (Liber I Samuelis 3, 1)

  • porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo Domini (Liber I Samuelis 3, 7)

  • et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me hæc faciat tibi Deus et hæc addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quæ dicta sunt tibi (Liber I Samuelis 3, 17)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina