Znaleziono 201 Wyniki dla: Sermo

  • sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti non poteris ædificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me (Liber I Paralipomenon 22, 8)

  • nunc igitur Domine Deus impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum multum qui tam innumerabilis est quam pulvis terræ (Liber II Paralipomenon 1, 9)

  • et nunc Domine Deus Israël firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David (Liber II Paralipomenon 6, 17)

  • dixitque ad regem verus sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua (Liber II Paralipomenon 9, 5)

  • et non adquievit populi precibus erat enim voluntatis Dei ut conpleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Hieroboam filium Nabath (Liber II Paralipomenon 10, 15)

  • factusque est sermo Domini ad Semejam hominem Dei dicens (Liber II Paralipomenon 11, 2)

  • cumque vidisset Dominus quod humiliati essent factus est sermo Domini ad Semejam dicens quia humiliati sunt non disperdam eos daboque eis pauxillum auxilii et non stillabit furor meus super Hierusalem per manum Sesac (Liber II Paralipomenon 12, 7)

  • nuntius autem qui jerat ad vocandum Micheam ait illi en verba omnium prophetarum uno ore bona regi adnuntiant quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat loquarisque prospera (Liber II Paralipomenon 18, 12)

  • iste est ergo sermo quem facietis (Liber II Paralipomenon 23, 4)

  • placuitque sermo regi et omni multitudini (Liber II Paralipomenon 30, 4)

  • et conpleretur sermo Domini ex ore Hieremiæ et celebraret terra sabbata sua cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum conplerentur septuaginta anni (Liber II Paralipomenon 36, 21)

  • sermo quem miserant ei sic scriptus erat Dario regi pax omnis (Liber Esdrae 5, 7)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina