Znaleziono 917 Wyniki dla: Templum Hierusalem et Ciro

  • hæc est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad ædificandam domum Domini et domum suam et Mello et murum Hierusalem et Eser et Mageddo et Gazer (Liber I Regum 9, 15)

  • et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro munivit et civitates curruum et civitates equitum et quodcumque ei placuit ut ædificaret in Hierusalem et in Libano et in omni terra potestatis suæ (Liber I Regum 9, 19)

  • offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare quod ædificaverat Domino et adolebat thymiama coram Domino perfectumque est templum (Liber I Regum 9, 25)

  • et ingressa Hierusalem multo comitatu et divitiis camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas venit ad Salomonem et locuta est ei universa quæ habebat in corde suo (Liber I Regum 10, 2)

  • congregavitque Salomon currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et disposuit eos per civitates munitas et cum rege in Hierusalem (Liber I Regum 10, 26)

  • fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Hierusalem quanta lapidum et cedrorum præbuit multitudinem quasi sycomoros quæ nascuntur in campestribus (Liber I Regum 10, 27)

  • tunc ædificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon (Liber I Regum 11, 7)

  • nec totum regnum auferam sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Hierusalem quam elegi (Liber I Regum 11, 13)

  • factum est igitur in tempore illo ut Hieroboam egrederetur de Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo erant autem duo tantum in agro (Liber I Regum 11, 29)

  • porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israël (Liber I Regum 11, 32)

  • filio autem ejus dabo tribum unam ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem quam elegi ut esset nomen meum ibi (Liber I Regum 11, 36)

  • dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israël quadraginta anni sunt (Liber I Regum 11, 42)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina