Znaleziono 917 Wyniki dla: Templum Hierusalem et Ciro

  • si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos (Epistula I ad Corinthios 3, 17)

  • an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri (Epistula I ad Corinthios 6, 19)

  • cum autem præsens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem (Epistula I ad Corinthios 16, 3)

  • qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus (Epistula II ad Corinthios 6, 16)

  • Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quæ nunc est Hierusalem et servit cum filiis ejus (Epistula ad Galatas 4, 25)

  • illa autem quæ sursum est Hierusalem libera est quæ est mater nostra (Epistula ad Galatas 4, 26)

  • in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino (Epistula ad Ephesios 2, 21)

  • sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem cælestem et multorum milium angelorum frequentiæ (Epistula ad Hebraeos 12, 22)

  • qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et foras non egredietur amplius et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei novæ Hierusalem quæ descendit de cælo a Deo meo et nomen meum novum (Apocalypsis Ioannis 3, 12)

  • et datus est mihi calamus similis virgæ dicens surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo (Apocalypsis Ioannis 11, 1)

  • atrium autem quod est foris templum eice foras et ne metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus (Apocalypsis Ioannis 11, 2)

  • et apertum est templum Dei in cælo et visa est arca testamenti ejus in templo ejus et facta sunt fulgora et voces et terræmotus et grando magna (Apocalypsis Ioannis 11, 19)


“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina