Znaleziono 1271 Wyniki dla: Terra sancta
et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra (Evangelium secundum Marcum 6, 47)
cælum et terra transibunt verba autem mea non transibunt (Evangelium secundum Marcum 13, 31)
gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonæ voluntatis (Evangelium secundum Lucam 2, 14)
in veritate dico vobis multæ viduæ erant in diebus Heliæ in Israël quando clusum est cælum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra (Evangelium secundum Lucam 4, 25)
ascendens autem in unam navem quæ erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas (Evangelium secundum Lucam 5, 3)
ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam (Evangelium secundum Lucam 5, 24)
dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra (Evangelium secundum Lucam 18, 8)
cælum et terra transibunt verba autem mea non transient (Evangelium secundum Lucam 21, 33)
erat autem fere hora sexta et tenebræ factæ sunt in universa terra usque in nonam horam (Evangelium secundum Lucam 23, 44)
qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de cælo venit supra omnes est (Evangelium secundum Ioannem 3, 31)
hæc autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Jesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra (Evangelium secundum Ioannem 8, 6)
et iterum se inclinans scribebat in terra (Evangelium secundum Ioannem 8, 8)