Znaleziono 4218 Wyniki dla: eum

  • qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est (Epistula I Ioannis 4, 8)

  • in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum (Epistula I Ioannis 4, 9)

  • in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris (Epistula I Ioannis 4, 10)

  • Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas ejus in nobis perfecta est (Epistula I Ioannis 4, 12)

  • si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax est qui enim non diligit fratrem suum quem vidit Deum quem non vidit quomodo potest diligere (Epistula I Ioannis 4, 20)

  • et hoc mandatum habemus ab eo ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum (Epistula I Ioannis 4, 21)

  • omnis qui credit quoniam Jesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo (Epistula I Ioannis 5, 1)

  • in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata ejus faciamus (Epistula I Ioannis 5, 2)

  • qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo (Epistula I Ioannis 5, 10)

  • et hæc est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem ejus audit nos (Epistula I Ioannis 5, 14)

  • scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum (Epistula I Ioannis 5, 18)

  • et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio ejus hic est verus Deus et vita æterna (Epistula I Ioannis 5, 20)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina