Znaleziono 250 Wyniki dla: ignis columna

  • ignis grando nix glacies spiritus procellarum quæ faciunt verbum ejus (Liber Psalmorum 148, 8)

  • et ut refulsit sol in clypeos aureos et æreos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis (Liber I Maccabaeorum 6, 39)

  • et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis jacula et tormenta ad lapides jactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula (Liber I Maccabaeorum 6, 51)

  • facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu purificationem templi necessarium duximus significare vobis ut vos quoque agatis diem scenophegiæ et diem ignis qui datus est quando Neemias ædificato templo et altari obtulit sacrificia (Liber II Maccabaeorum 1, 18)

  • utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur (Liber II Maccabaeorum 1, 22)

  • sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum (Liber II Maccabaeorum 2, 10)

  • Jamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit ita ut lumen ignis pareret Hierosolymis ab stadiis ducentis quadraginta (Liber II Maccabaeorum 12, 9)

  • et quidem satis juste nam quia multa erga aram Dei delicta commisit cujus ignis et cinis erat sanctus ipse in cineris morte damnatus est (Liber II Maccabaeorum 13, 8)

  • vir impius fodit malum et in labiis ejus ignis ardescit (Liber Proverbiorum 16, 27)

  • cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto jurgia conquiescunt (Liber Proverbiorum 26, 20)

  • infernus et os vulvæ et terra quæ non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit (Liber Proverbiorum 30, 16)

  • pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus æmulatio lampades ejus lampades ignis atque flammarum (Canticum Canticorum 8, 6)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina