Znaleziono 325 Wyniki dla: magna tribulationis

  • ut parentur mihi ligna plurima domus enim quam cupio ædificare magna est nimis et inclita (Liber II Paralipomenon 2, 9)

  • fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israël cum eo ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Ægypti (Liber II Paralipomenon 7, 8)

  • percussit ergo eos Abia et populus ejus plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israël quingenta milia virorum fortium (Liber II Paralipomenon 13, 17)

  • juraveruntque Domino voce magna in jubilo et in clangore tubæ et in sonitu bucinarum (Liber II Paralipomenon 15, 14)

  • veneruntque nuntii et indicaverunt Josaphat dicentes venit contra te multitudo magna de his locis quæ trans mare sunt et de Syria et ecce consistunt in Asasonthamar quæ est Engaddi (Liber II Paralipomenon 20, 2)

  • porro Levitæ de filiis Caath et de filiis Core laudabant Dominum Deum Israël voce magna in excelsum (Liber II Paralipomenon 20, 19)

  • reversusque est omnis vir Juda et habitatores Hierusalem et Josaphat ante eos in Hierusalem cum lætitia magna eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis (Liber II Paralipomenon 20, 27)

  • ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo et filiis et uxoribus tuis universaque substantia tua (Liber II Paralipomenon 21, 14)

  • præcepitque Ezechias et principes Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis qui laudaverunt eum magna lætitia et curvato genu adoraverunt (Liber II Paralipomenon 29, 30)

  • magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar et Zabulon quæ sanctificata non fuerat comedit phase non juxta quod scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus bonus propitiabitur (Liber II Paralipomenon 30, 18)

  • feceruntque filii Israël qui inventi sunt in Hierusalem sollemnitatem azymorum septem diebus in lætitia magna laudantes Dominum per singulos dies Levitæ quoque et sacerdotes per organa quæ suo officio congruebant (Liber II Paralipomenon 30, 21)

  • plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis et principes patrum seniores qui viderant templum prius cum fundatum esset et hoc templum in oculis eorum flebant voce magna et multi vociferantes in lætitia elevabant vocem (Liber Esdrae 3, 12)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina