Znaleziono 497 Wyniki dla: nomina filiorum Noe

  • flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie (Liber Exodus 5, 14)

  • veneruntque præpositi filiorum Israël et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos (Liber Exodus 5, 15)

  • videbantque se præpositi filiorum Israël in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies (Liber Exodus 5, 19)

  • ego audivi gemitum filiorum Israël quo Ægyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei (Liber Exodus 6, 5)

  • et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem (Liber Exodus 6, 16)

  • fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum de animalibus vero filiorum Israël nihil omnino periit (Liber Exodus 9, 6)

  • loquimini ad universum cœtum filiorum Israël et dicite eis decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas (Liber Exodus 12, 3)

  • et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam (Liber Exodus 12, 6)

  • vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israël et dixit ad eos ite tollentes animal per familias vestras immolate phase (Liber Exodus 12, 21)

  • dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto percutiens Ægyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit (Liber Exodus 12, 27)

  • habitatio autem filiorum Israël qua manserant in Ægypto fuit quadringentorum triginta annorum (Liber Exodus 12, 40)

  • omnis cœtus filiorum Israël faciet illud (Liber Exodus 12, 47)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina