Znaleziono 167 Wyniki dla: propositionis panem

  • fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba fœderis decem (Liber Exodus 34, 28)

  • mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus (Liber Exodus 35, 14)

  • mensam cum vasis et propositionis panibus (Liber Exodus 39, 35)

  • ordinatis coram propositionis panibus sicut præceperat Dominus Mosi (Liber Exodus 40, 21)

  • tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum (Liber Leviticus 8, 26)

  • et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos (Liber Leviticus 21, 8)

  • panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro præceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris (Liber Leviticus 23, 14)

  • adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra (Liber Leviticus 26, 5)

  • mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt (Liber Numeri 4, 7)

  • nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terræ hujus quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne præsidium Dominus nobiscum est nolite metuere (Liber Numeri 14, 9)

  • ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris cujus lapides ferrum sunt et de montibus ejus æris metalla fodiuntur (Liber Deuteronomii 8, 9)

  • quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens (Liber Deuteronomii 9, 9)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina