Znaleziono 185 Wyniki dla: quantum sapientia

  • sapientia hominis lucet in vultu ejus et potentissimus faciem illius commutavit (Liber Ecclesiastes 8, 1)

  • quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas (Liber Ecclesiastes 9, 10)

  • et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine quomodo ergo sapientia pauperis contempta est et verba ejus non sunt audita (Liber Ecclesiastes 9, 16)

  • melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno peccaverit multa bona perdet (Liber Ecclesiastes 9, 18)

  • muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia (Liber Ecclesiastes 10, 1)

  • si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia (Liber Ecclesiastes 10, 10)

  • quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis (Liber Sapientiae 1, 4)

  • melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam fortis (Liber Sapientiae 6, 1)

  • clara est et quæ numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quærunt illam (Liber Sapientiae 6, 13)

  • quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non præteribo veritatem (Liber Sapientiae 6, 24)

  • et lætatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est (Liber Sapientiae 7, 12)

  • in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiæ disciplina (Liber Sapientiae 7, 16)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina