Znaleziono 185 Wyniki dla: quantum sapientia

  • et quæcumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia (Liber Sapientiae 7, 21)

  • omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit autem ubique et capit propter suam munditiam (Liber Sapientiae 7, 24)

  • neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat (Liber Sapientiae 7, 28)

  • et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius honestas sine defectione et in certamine loquellæ illius sapientia et præclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quærens ut mihi illam adsumerem (Liber Sapientiae 8, 18)

  • et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturæ quæ a te facta est (Liber Sapientiae 9, 2)

  • et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur (Liber Sapientiae 9, 6)

  • et tecum sapientia quæ novit opera tua quæ et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in præceptis tuis (Liber Sapientiae 9, 9)

  • propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per contemptibile lignum justum gubernans (Liber Sapientiae 10, 4)

  • sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit (Liber Sapientiae 10, 9)

  • custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia (Liber Sapientiae 10, 12)

  • quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit dissertas (Liber Sapientiae 10, 21)

  • illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua (Liber Sapientiae 14, 2)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina