Znaleziono 1210 Wyniki dla: sem
et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicujus ceterorum (Epistula I ad Corinthios 15, 37)
Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus (Epistula I ad Corinthios 15, 38)
sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione (Epistula I ad Corinthios 15, 42)
seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute (Epistula I ad Corinthios 15, 43)
seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est (Epistula I ad Corinthios 15, 44)
itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino (Epistula I ad Corinthios 15, 58)
cum hoc ergo voluissem numquid levitate usus sum aut quæ cogito secundum carnem cogito ut sit apud me est et non (Epistula II ad Corinthios 1, 17)
cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino (Epistula II ad Corinthios 2, 12)
Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Jesu et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco (Epistula II ad Corinthios 2, 14)
semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Jesu in corporibus nostris manifestetur (Epistula II ad Corinthios 4, 10)
semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Jesum ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali (Epistula II ad Corinthios 4, 11)
audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino (Epistula II ad Corinthios 5, 6)