Encontrados 108 resultados para: Lapides

  • Praecepitque rex, ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, lapides quadratos; (Liber I Regum 5, 31)

  • dolaverunt ergo caementarii Salomonis, caementarii Hiram et Giblii ligna et lapides et praeparaverunt ad aedificandam domum. (Liber I Regum 5, 32)

  • Et desuper lapides pretiosi secundum mensuram secti et ligna cedrina. (Liber I Regum 7, 11)

  • aedificaverunt enim et ipsi sibi excelsa et lapides et palos super omnem collem excelsum et subter omnem arborem frondosam. (Liber I Regum 14, 23)

  • Rex autem Asa convocavit omnem Iudam, nullo excusato; et tulerunt lapides Rama et ligna eius, quibus aedificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Beniamin et Maspha. (Liber I Regum 15, 22)

  • et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob, ad quem factus est sermo Domini dicens: “Israel erit nomen tuum”. (Liber I Regum 18, 31)

  • Cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in aquaeductu lambens. (Liber I Regum 18, 38)

  • Et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt; et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum Cirhareseth remanerent; et circumdederunt civitatem fundibularii et aggressi sunt. (Liber II Regum 3, 25)

  • et in caementariis et in his, qui caedebant saxa, et ut emerent ligna et lapides de lapicidinis, ut instaurarentur sartatecta domus Domini, et pro universis, quae indigebant expensa ad muniendam domum. (Liber II Regum 12, 13)

  • Feceruntque sibi lapides et palos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum (Liber II Regum 17, 10)

  • Ipse dissipavit excelsa et contrivit lapides et succidit palum confregitque serpentem aeneum, quem fecerat Moyses; siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei; vocabatur Nohestan. (Liber II Regum 18, 4)

  • tignariis videlicet et caementariis et his, qui interrupta componunt, et ut emantur ligna et lapides de lapicidinis ad instaurandum templum. (Liber II Regum 22, 6)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina