Encontrados 108 resultados para: Lapides

  • et dixit coram fratribus suis et optimatibus Samariae: “Quid Iudaei faciunt imbecilles? Num hoc conceditur eis? Num, quia sacrificant, complebunt in una die? Numquid vivificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt?”. (Liber Nehemiae 3, 34)

  • Et, ut viderunt eos viri civitatis super verticem montis, acceperunt arma sua et exierunt extra civitatem supra cacumen montis, et omnis vir fundibalarius occupavit ascensus eorum et mittebat lapides super eos. (Liber Iudith 6, 12)

  • Super acervum petrarum radices eius densabuntur, et inter lapides commorabitur. (Liber Iob 8, 17)

  • lapides excavant aquae, et alluvione terra inundatur: et spem hominis perdes. (Liber Iob 14, 19)

  • Locus sapphiri lapides eius, et glebae illius aurum. (Liber Iob 28, 6)

  • Non fugat eum vir sagittarius, in stipulam versi sunt ei lapides fundae. (Liber Iob 41, 20)

  • quoniam placuerunt servis tuis lapides eius, et pulveris eius miserentur. (Liber Psalmorum 102, 15)

  • et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum. (Liber I Maccabaeorum 4, 43)

  • et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, ut responderet de eis. (Liber I Maccabaeorum 4, 46)

  • Et acceperunt lapides integros secundum legem et aedificaverunt altare novum secundum illud, quod fuit prius. (Liber I Maccabaeorum 4, 47)

  • Et applicuit castra ad locum sanctificationis dies multos; et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula. (Liber I Maccabaeorum 6, 51)

  • aperto occulto aditu laquearis, mittentes lapides percusserunt ducem et diviserunt membratim et, capitibus amputatis, foras proiecerunt. (Liber II Maccabaeorum 1, 16)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina