Encontrados 108 resultados para: Lapides

  • et contrivit lapides et succidit palos replevitque loca eorum ossibus mortuorum. (Liber II Regum 23, 14)

  • Et praecepit, ut congregarentur omnes advenae de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei. (Liber I Paralipomenon 22, 2)

  • Ecce ego in labore meo praeparavi impensas domus Domini: auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum, aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine. Ligna et lapides praeparavi; tu autem ad ea adicies. (Liber I Paralipomenon 22, 14)

  • Ego autem totis viribus meis praeparavi impensas domus Dei mei: aurum ad vasa aurea et argentum in argentea, aes in aenea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea, lapides onychinos et ad inserendum, durum caementum et lapides diversorum colorum omnemque pretiosum lapidem et marmor Parium abundantissime. (Liber I Paralipomenon 29, 2)

  • Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesaurum domus Domini in manum Iahiel Gersonitis. (Liber I Paralipomenon 29, 8)

  • Praebuitque rex argentum et aurum in Ierusalem quasi lapides et cedros quasi sycomoros, quae nascuntur in Sephela multitudine magna. (Liber II Paralipomenon 1, 15)

  • Et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et octoginta milia, qui caederent lapides in montibus, praepositosque eorum tria milia sescentos. (Liber II Paralipomenon 2, 1)

  • Fecitque ex eis septuaginta milia, qui umeris onera portarent, et octoginta milia, qui lapides in montibus caederent; tria autem milia et sescentos praepositos operum populi. (Liber II Paralipomenon 2, 17)

  • et confregit lapides palosque succidit (Liber II Paralipomenon 14, 2)

  • Porro Asa rex assumpsit universum Iudam, et tulerunt lapides Rama et ligna, quibus aedificaverat Baasa, aedificavitque ex eis Gabaa et Maspha. (Liber II Paralipomenon 16, 6)

  • Praeparavit quoque eis Ozias, id est cuncto exercitui, clipeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad iaciendos lapides. (Liber II Paralipomenon 26, 14)

  • dederunt scilicet eam lignariis et caementariis, ut emerent lapides dolatos et ligna ad commissuras aedificii et ad contignationem domorum, quas destruxerant reges Iudae. (Liber II Paralipomenon 34, 11)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina