Encontrados 302 resultados para: apud
Unusquisque, in quo vocatus est, fratres, in hoc maneat apud Deum. (Epistula I ad Corinthios 7, 24)
Mea defensio apud eos, qui me interrogant, haec est. (Epistula I ad Corinthios 9, 3)
Per primam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectae fiant. (Epistula I ad Corinthios 16, 2)
apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis, quocumque iero. (Epistula I ad Corinthios 16, 6)
Nolo enim vos modo in transitu videre; spero enim me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. (Epistula I ad Corinthios 16, 7)
Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sit apud vos, opus enim Domini operatur, sicut et ego; (Epistula I ad Corinthios 16, 10)
Cum hoc ergo voluissem, numquid levitate usus sum? Aut, quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me “Est, est” et “Non, non”? (Epistula II ad Corinthios 1, 17)
Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fit apud vos, non est “Est” et “Non”! (Epistula II ad Corinthios 1, 18)
Statui autem hoc ipse apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos; (Epistula II ad Corinthios 2, 1)
Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis; repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. (Epistula II ad Corinthios 7, 4)
et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus, sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, veritas facta est. (Epistula II ad Corinthios 7, 14)
scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedonas, quoniam Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio provocavit plurimos. (Epistula II ad Corinthios 9, 2)