Encontrados 302 resultados para: apud

  • Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos. (Epistula II ad Corinthios 10, 7)

  • et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo. (Epistula II ad Corinthios 11, 9)

  • Olim putatis quod excusemus nos apud vos? Coram Deo in Christo loquimur; omnia autem, carissimi, propter vestram aedificationem. (Epistula II ad Corinthios 12, 19)

  • ne iterum, cum venero, humiliet me Deus meus apud vos, et lugeam multos ex his, qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et fornicatione et impudicitia, quam gesserunt. (Epistula II ad Corinthios 12, 21)

  • Deinde post annos tres, ascendi Hierosolymam videre Cepham et mansi apud eum diebus quindecim; (Epistula ad Galatas 1, 18)

  • quibus neque ad horam cessimus subicientes nos, ut veritas evangelii permaneat apud vos. (Epistula ad Galatas 2, 5)

  • Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide vivet; (Epistula ad Galatas 3, 11)

  • Bonum est autem aemulari in bono semper, et non tantum cum praesens sum apud vos, (Epistula ad Galatas 4, 18)

  • Vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam, quoniam incertus sum in vobis. (Epistula ad Galatas 4, 20)

  • Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum. (Epistula ad Ephesios 6, 9)

  • Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. (Epistula ad Philippenses 4, 6)

  • Et cum lecta fuerit apud vos epistula, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur, et eam, quae ex Laodicia est, vos quoque legatis. (Epistula ad Colossenses 4, 16)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina