Encontrados 109 resultados para: oves

  • Et suscepit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias. (Liber Psalmorum 107, 41)

  • Promptuaria nostra plena, redundantia omnibus bonis; oves nostrae in milibus innumerabiles in campis nostris, (Liber Psalmorum 144, 13)

  • Et erit in die illa: nutriet homo vitulam et duas oves (Liber Isaiae 7, 21)

  • Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit; et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum”. (Liber Isaiae 53, 6)

  • Et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor; et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri et dispersae sunt. (Prophetia Ezechielis 34, 5)

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, pro eo quod factus est grex meus in rapinam et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor, neque enim quaesierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos et gregem meum non pascebant, (Prophetia Ezechielis 34, 8)

  • Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas. (Prophetia Ezechielis 34, 11)

  • Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis, in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis. (Prophetia Ezechielis 34, 12)

  • Ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 34, 15)

  • et oves meae his, quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur et, quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant. (Prophetia Ezechielis 34, 19)

  • Erat quoque idolum nomine Bel apud Babylonios, ct impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique metretae sex. (Prophetia Danielis 14, 3)

  • Porro in lacu erant septem leones, et dabantur eis cotidie duo corpora et duae oves; et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. (Prophetia Danielis 14, 32)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina