Encontrados 353 resultados para: Illo
Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? (Epistula ad Romanos 8, 32)
quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia. (Epistula I ad Corinthios 1, 5)
Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. (Epistula I ad Corinthios 7, 12)
An æmulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. (Epistula I ad Corinthios 10, 22)
Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat. (Epistula I ad Corinthios 11, 28)
Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non. (Epistula II ad Corinthios 1, 18)
Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit. (Epistula II ad Corinthios 1, 19)
Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est: ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram. (Epistula II ad Corinthios 1, 20)
Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias: (Epistula II ad Corinthios 8, 18)
Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit? nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne iisdem vestigiis? (Epistula II ad Corinthios 12, 18)
Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis. (Epistula II ad Corinthios 13, 4)
quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. (Epistula ad Ephesios 2, 12)