Talált 284 Eredmények: Nomine

  • Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aja. Dixitque Isboseth ad Abner: (Liber II Samuelis 3, 7)

  • Cumque complesset offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum. (Liber II Samuelis 6, 18)

  • Erat autem de domo Saul servus nomine Siba: quem cum vocasset rex ad se, dixit ei: Tune es Siba? Et ille respondit: Ego sum servus tuus. (Liber II Samuelis 9, 2)

  • Habebat autem Miphiboseth filium parvulum nomine Micha: omnis vero cognatio domus Sibæ serviebat Miphiboseth. (Liber II Samuelis 9, 12)

  • Erat autem Amnon amicus nomine Jonadab, filius Semmaa fratris David, vir prudens valde. (Liber II Samuelis 13, 3)

  • Nati sunt autem Absalom filii tres, et filia una nomine Thamar, elegantis formæ. (Liber II Samuelis 14, 27)

  • Venit ergo rex David usque Bahurim: et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera: procedebatque egrediens, et maledicebat, (Liber II Samuelis 16, 5)

  • Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in Valle regis: dixerat enim: Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom, usque ad hanc diem. (Liber II Samuelis 18, 18)

  • Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Jemineus: et cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai: revertere in tabernacula tua, Israël. (Liber II Samuelis 20, 1)

  • Et statuit duas columnas in porticu templi : cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachin : similiter erexit columnam secundam, et vocavit nomen ejus Booz. (Liber I Regum 7, 21)

  • Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in ænigmatibus. (Liber I Regum 10, 1)

  • Jeroboam quoque filius Nabat, Ephrathæus, de Sareda, servus Salomonis, cujus mater erat nomine Sarva, mulier vidua, levavit manum contra regem. (Liber I Regum 11, 26)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina