Encontrados 134 resultados para: Aurum

  • in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem et adquisisti aurum et argentum in thesauris tuis (Prophetia Ezechielis 28, 4)

  • in deliciis paradisi Dei fuisti omnis lapis pretiosus operimentum tuum sardius topazius et jaspis chrysolitus et onyx et berillus sapphyrus et carbunculus et zmaragdus aurum opus decoris tui et foramina tua in die qua conditus es præparata sunt (Prophetia Ezechielis 28, 13)

  • Seba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes leones ejus dicent tibi numquid ad sumenda spolia tu venis ecce ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam ut tollas argentum et aurum auferas supellectilem atque substantiam et diripias manubias infinitas (Prophetia Ezechielis 38, 13)

  • Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento nullusque locus inventus est eis lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram. (Prophetia Danielis 2, 35)

  • Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea. et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius. (Prophetia Danielis 2, 45)

  • et hæc nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum quæ fecerunt Baal (Prophetia Osee 2, 8)

  • ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent (Prophetia Osee 8, 4)

  • argentum enim meum et aurum tulistis et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra (Prophetia Ioel 3, 5)

  • diripite argentum diripite aurum et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus (Prophetia Nahum 2, 9)

  • sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini in igne zeli ejus devorabitur omnis terra quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram (Prophetia Sophoniae 1, 18)

  • meum est argentum et meum est aurum dicit Dominus exercituum (Prophetia Aggaei 2, 9)

  • et sumes argentum et aurum et facies coronas et pones in capite Jesu filii Josedech sacerdotis magni (Prophetia Zachariae 6, 11)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina