Encontrados 300 resultados para: Viam

  • dixitque ad eos ad montana conscendite ne forte occurrant vobis revertentes ibique latete diebus tribus donec redeant et sic ibitis per viam vestram (Liber Iosue 2, 16)

  • illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti quærentes enim per omnem viam non reppererunt eos (Liber Iosue 2, 22)

  • sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum milium ut procul videre possitis et nosse per quam viam ingrediamini quia prius non ambulastis per eam et cavete ne adpropinquetis ad arcam (Liber Iosue 3, 4)

  • Josue vero et omnis Israël cesserunt loco simulantes metum et fugientes per viam solitudinis (Liber Iosue 8, 15)

  • dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terræ nostræ tollite in manibus cibaria ob longissimam viam et occurrite eis ac dicite servi vestri sumus fœdus inite nobiscum (Liber Iosue 9, 11)

  • et conturbavit eos Dominus a facie Israël contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda (Liber Iosue 10, 10)

  • et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam quæ ducit Bethesimoth et ab australi parte quæ subiacent Asedothphasga (Liber Iosue 12, 3)

  • en ego hodie ingrediar viam universæ terræ et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis quæ se Dominus præstaturum nobis esse pollicitus est unum non præterierit in cassum (Liber Iosue 23, 14)

  • fornicantes cum diis alienis et adorantes eos cito deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum et audientes mandata Domini omnia fecere contraria (Liber Iudicum 2, 17)

  • postquam autem mortuus esset judex revertebantur et multo majora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos alienos et servientes eis et adorantes illos non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare consueverant (Liber Iudicum 2, 19)

  • ut in ipsis experiar Israël utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum an non (Liber Iudicum 2, 22)

  • ascendensque Gedeon per viam eorum qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobee et Jecbaa percussit castra hostium qui securi erant et nihil adversi suspicabantur (Liber Iudicum 8, 11)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina