Gefunden 337 Ergebnisse für: itaque
Itaque, quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. (Epistula I ad Corinthios 11, 27)
Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. (Epistula I ad Corinthios 11, 33)
Itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus, prophetia autem non infidelibus sed fidelibus. (Epistula I ad Corinthios 14, 22)
Itaque, fratres mei, aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere; (Epistula I ad Corinthios 14, 39)
Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. (Epistula I ad Corinthios 15, 58)
Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus. (Epistula II ad Corinthios 5, 16)
Itaque lex paedagogus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificemur; (Epistula ad Galatas 3, 24)
Itaque iam non es servus sed filius; quod si filius, et heres per Deum. (Epistula ad Galatas 4, 7)
Itaque, fratres, non sumus ancillae filii sed liberae. (Epistula ad Galatas 4, 31)
Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, (Epistula ad Ephesios 4, 1)
Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes, (Epistula ad Ephesios 5, 15)
Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini; (Epistula ad Philippenses 2, 12)