Gefunden 151 Ergebnisse für: Justitiam
Hæc dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis, principes Israël: iniquitatem et rapinas intermittite, et judicium et justitiam facite: separate confinia vestra a populo meo, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 45, 9)
Domine, in omnem justitiam tuam avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Jerusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Jerusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. (Prophetia Danielis 9, 16)
Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. (Prophetia Danielis 12, 3)
Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ. Innovate vobis novale ; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam. (Prophetia Osee 10, 12)
qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis): (Prophetia Amos 5, 7)
Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Educet me in lucem: videbo justitiam ejus. (Prophetia Michaeae 7, 9)
Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 15)
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 6)
Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 10)
Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 1)
Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 33)
Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. (Evangelium secundum Lucam 12, 31)