Gefunden 518 Ergebnisse für: Verbum
Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum. (Evangelium secundum Marcum 8, 32)
Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit. (Evangelium secundum Marcum 9, 9)
At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum. (Evangelium secundum Marcum 9, 31)
Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate hæc faciam. (Evangelium secundum Marcum 11, 29)
quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. (Evangelium secundum Lucam 1, 37)
Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. (Evangelium secundum Lucam 1, 38)
Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. (Evangelium secundum Lucam 2, 15)
Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: (Evangelium secundum Lucam 2, 29)
Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos. (Evangelium secundum Lucam 2, 50)
sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto. (Evangelium secundum Lucam 3, 2)
Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? (Evangelium secundum Lucam 4, 36)
Factum est autem, cum turbæ irruerent in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. (Evangelium secundum Lucam 5, 1)