Gefunden 518 Ergebnisse für: Verbum

  • In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 1)

  • Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis. (Evangelium secundum Ioannem 1, 14)

  • In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. (Evangelium secundum Ioannem 4, 37)

  • Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. (Evangelium secundum Ioannem 4, 39)

  • Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. (Evangelium secundum Ioannem 5, 24)

  • et verbum ejus non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 38)

  • Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: (Evangelium secundum Ioannem 17, 20)

  • Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia. (Actus Apostolorum 4, 4)

  • Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, (Actus Apostolorum 4, 29)

  • Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. (Actus Apostolorum 4, 31)

  • Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. (Actus Apostolorum 6, 2)

  • Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei. (Actus Apostolorum 6, 7)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina