Gefunden 518 Ergebnisse für: Verbum
Est autem hæc parabola: Semen est verbum Dei. (Evangelium secundum Lucam 8, 11)
Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. (Evangelium secundum Lucam 8, 12)
Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 13)
Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. (Evangelium secundum Lucam 8, 15)
Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 21)
At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo. (Evangelium secundum Lucam 9, 45)
et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. (Evangelium secundum Lucam 10, 39)
At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. (Evangelium secundum Lucam 11, 28)
Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. (Evangelium secundum Lucam 12, 10)
Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur. (Evangelium secundum Lucam 18, 34)
Respondens autem Jesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi: (Evangelium secundum Lucam 20, 3)
Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe: et mirati in responso ejus, tacuerunt. (Evangelium secundum Lucam 20, 26)