Found 605 Results for: nomen album

  • Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudaeis exorcistis invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu dicentes: “Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat”. (Actus Apostolorum 19, 13)

  • Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque Graecis, qui habitabant Ephesi, et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu. (Actus Apostolorum 19, 17)

  • Tunc respondit Paulus: “Quid facitis flentes et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari sed et mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu”. (Actus Apostolorum 21, 13)

  • Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere; (Actus Apostolorum 26, 9)

  • “Nomen enim Dei propter vos blasphematur inter gentes”, sicut scriptum est. (Epistula ad Romanos 2, 24)

  • Dicit enim Scriptura pharaoni: “In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra”. (Epistula ad Romanos 9, 17)

  • Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. (Epistula ad Romanos 10, 13)

  • ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro: (Epistula I ad Corinthios 1, 2)

  • Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. (Epistula I ad Corinthios 1, 10)

  • supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro; (Epistula ad Ephesios 1, 21)

  • Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, (Epistula ad Philippenses 2, 9)

  • ut glorificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi. (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 12)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina