Found 219 Results for: Latin Verse Bible Study: De lege legis

  • Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit. (Epistula ad Romanos 6, 15)

  • Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. (Epistula ad Romanos 7, 2)

  • Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro. (Epistula ad Romanos 7, 3)

  • Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ. (Epistula ad Romanos 7, 6)

  • Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. (Epistula ad Romanos 7, 8)

  • Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. (Epistula ad Romanos 7, 9)

  • video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. (Epistula ad Romanos 7, 23)

  • Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. (Epistula ad Romanos 8, 2)

  • ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. (Epistula ad Romanos 8, 4)

  • Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti. (Epistula ad Romanos 10, 4)

  • Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. (Epistula ad Romanos 10, 5)

  • Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio. (Epistula ad Romanos 13, 10)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina