Found 256 Results for: Unus

  • Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus? (Liber Iob 31, 15)

  • Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem, (Liber Iob 33, 23)

  • Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. (Liber Psalmorum 81, 7)

  • Et operuit aqua tribulantes eos ; unus ex eis non remansit. (Liber Psalmorum 105, 11)

  • Et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus: et relinqueret unusquisque legem suam. (Liber I Maccabaeorum 1, 43)

  • et exierunt de omnibus castellis Judææ in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus. (Liber I Maccabaeorum 7, 46)

  • Igitur Eleazarus, unus de primoribus scribarum, vir ætate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare. (Liber II Maccabaeorum 6, 18)

  • Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quæris, et quid vis discere a nobis? parati sumus mori, magis quam patrias Dei leges prævaricari. (Liber II Maccabaeorum 7, 2)

  • Sapientis oculi in capite ejus ; stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus. (Liber Ecclesiastes 2, 14)

  • Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 15)

  • Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius: cuncta subjacent vanitati, (Liber Ecclesiastes 3, 19)

  • Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis ; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima. (Liber Ecclesiastes 4, 8)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina