Found 999 Results for: David in generatione

  • dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi justum coram me in generatione hac (Liber Genesis 7, 1)

  • generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletæ sunt iniquitates Amorreorum usque ad præsens tempus (Liber Genesis 15, 16)

  • dixitque iterum Deus ad Mosen hæc dices filiis Israël Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Jacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in æternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione (Liber Exodus 3, 15)

  • quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech a generatione in generationem (Liber Exodus 17, 16)

  • qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini (Liber Deuteronomii 23, 8)

  • vicinæ autem mulieres congratulantes ei et dicentes natus est filius Nœmi vocaverunt nomen ejus Obed hic est pater Isai patris David (Liber Ruth 4, 17)

  • tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum ejus et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha (Liber I Samuelis 16, 13)

  • misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis (Liber I Samuelis 16, 19)

  • tulitque Isai asinum plenum panibus et lagœnam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul (Liber I Samuelis 16, 20)

  • et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est ejus armiger (Liber I Samuelis 16, 21)

  • misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis (Liber I Samuelis 16, 22)

  • igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus (Liber I Samuelis 16, 23)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina