Found 251 Results for: Nisi

  • et fugerunt qui erant ex parte Jonathæ omnes et nemo relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Judas filius Chalfi princeps militiæ exercitus (Liber I Maccabaeorum 11, 70)

  • alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum ærarium etiam hic statim adveniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia (Liber II Maccabaeorum 5, 18)

  • nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret superfluum videretur et vanum orare pro mortuis (Liber II Maccabaeorum 12, 44)

  • juravit nisi mihi vinctum Judam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo (Liber II Maccabaeorum 14, 33)

  • non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint (Liber Proverbiorum 4, 16)

  • non recipit stultus verba prudentiæ nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus (Liber Proverbiorum 18, 2)

  • et cognovi quod non esset melius nisi lætari et facere bene in vita sua (Liber Ecclesiastes 3, 12)

  • ubi multæ sunt opes multi et qui comedant eas et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis (Liber Ecclesiastes 5, 10)

  • quid habet amplius sapiens ab stulto et quid pauper nisi ut pergat illuc ubi est vita (Liber Ecclesiastes 6, 8)

  • laudavi igitur lætitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitæ quos dedit ei Deus sub sole (Liber Ecclesiastes 8, 15)

  • quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis junctura feminum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis (Canticum Canticorum 7, 1)

  • neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat (Liber Sapientiae 7, 28)


“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina