Found 251 Results for: Nisi

  • et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiæ scire cujus esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis præcordiis meis (Liber Sapientiae 8, 21)

  • sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis (Liber Sapientiae 9, 17)

  • quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur (Liber Sapientiae 11, 26)

  • nihil enim est timor nisi præsumptionis adiutorium proditio cogitationis auxiliorum (Liber Sapientiae 17, 11)

  • noli quærere fieri judex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua (Liber Ecclesiasticus 7, 6)

  • memento quoniam nisi per illos non fuisses et retribue illis quomodo et illi tibi (Liber Ecclesiasticus 7, 30)

  • cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi quæ ipsis placent (Liber Ecclesiasticus 8, 20)

  • et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum (Liber Ecclesiasticus 34, 6)

  • unus ædificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor (Liber Ecclesiasticus 34, 28)

  • et inmitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua (Liber Ecclesiasticus 36, 2)

  • congrega omnes tribus Jacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio (Liber Ecclesiasticus 36, 13)

  • nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus (Liber Isaiae 1, 9)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina