Fundar 223 Resultados para: Captivitatem Babylonis

  • Vae tibi, Moab; peristi, popule Chamos! Dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorraeorum Sehon. (Liber Numeri 21, 29)

  • Filios generabis et filias et non frueris eis, quoniam ducentur in captivitatem. (Liber Deuteronomii 28, 41)

  • reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit. (Liber Deuteronomii 30, 3)

  • Sed et de filiis tuis, qui egredientur ex te, quos generabis, tollentur et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis”. (Liber II Regum 20, 18)

  • In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Ioachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum. (Liber II Regum 24, 1)

  • Et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra sua; tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium Euphraten omnia, quae fuerant regis Aegypti. (Liber II Regum 24, 7)

  • In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Ierusalem, et venit urbs in obsidione. (Liber II Regum 24, 10)

  • Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem, cum servi eius oppugnarent eam; (Liber II Regum 24, 11)

  • egressusque est Ioachin rex Iudae ad regem Babylonis ipse et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius; et cepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui. (Liber II Regum 24, 12)

  • Et transtulit omnem Ierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem; nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae. (Liber II Regum 24, 14)

  • Transtulit quoque Ioachin in Babylonem; et matrem regis et uxores regis et eunuchos eius et cives validos terrae duxit in captivitatem de Ierusalem in Babylonem (Liber II Regum 24, 15)

  • et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille, omnes viros fortes bellatores; duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem. (Liber II Regum 24, 16)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina