Fundar 223 Resultados para: Captivitatem Babylonis

  • (30) Tunc rex promovit Sedrac, Misac et Abdenago in provincia Babylonis. (Prophetia Danielis 3, 97)

  • Et per me propositum est decretum, ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, ut solutionem somnii indicarent mihi. (Prophetia Danielis 4, 3)

  • Post finem mensium duodecim in palatio regni Babylonis deambulabat; (Prophetia Danielis 4, 26)

  • Exclamavit itaque rex fortiter, ut introducerent magos, Chaldaeos et haruspices; et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: “Quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius in regno meo dominabitur”. (Prophetia Danielis 5, 7)

  • Anno primo Balthasar regis Babylonis Daniel somnium vidit et visionem capitis eius in cubili suo; tunc et somnium scripsit. Caput verborum, quae locutus est. (Prophetia Danielis 7, 1)

  • Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Gazae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut traderent eam in Edom, (Prophetia Amos 1, 6)

  • Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Tyri et super quattuor verbum non revocabo: eo quod tradiderint captivitatem perfectam in Edom et non sint recordati foederis fratrum, (Prophetia Amos 1, 9)

  • et ibit rex eorum in captivitatem, ipse et principes eius simul”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 1, 15)

  • et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos, et ponam oculos meos super eos in malum et non in bonum”. (Prophetia Amos 9, 4)

  • Et convertam captivitatem populi mei Israel; et aedificabunt civitates vastatas et inhabitabunt et plantabunt vineas et bibent vinum earum et facient hortos et comedent fructus eorum. (Prophetia Amos 9, 14)

  • Sed et ipsa in transmigrationem ducta est, ivit in captivitatem. Parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum; et super inclitos eius miserunt sortem, et omnes optimates eius constricti sunt in compedibus. (Prophetia Nahum 3, 10)

  • Heu, Sion, fuge, quae habitas apud filiam Babylonis! (Prophetia Zachariae 2, 11)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina