Fundar 223 Resultados para: Captivitatem Babylonis

  • Et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu eius; et confringam brachia pharaonis, et gemet gemitibus sicut transfixus coram facie eius. (Prophetia Ezechielis 30, 24)

  • Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia pharaonis concident; et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti. (Prophetia Ezechielis 30, 25)

  • Quia haec dicit Dominus Deus: Gladius regis Babylonis veniet tibi, (Prophetia Ezechielis 32, 11)

  • Anno tertio regni Ioachim regis Iudae venit Nabuchodonosor rex Babylonis Ierusalem et obsedit eam; (Prophetia Danielis 1, 1)

  • Quo audito, rex in furore et in ira magna praecepit, ut perirent omnes sapientes Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 12)

  • Tunc Daniel interrogavit cum consilio et prudentia Arioch, principem militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis; (Prophetia Danielis 2, 14)

  • ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto et non perirent Daniel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 18)

  • Propterea Daniel, ingressus ad Arioch, quem constituerat rex, ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: “Sapientes Babylonis ne perdas; introduc me in conspectu regis et solutionem regi enarrabo”. (Prophetia Danielis 2, 24)

  • Tunc rex Danielem in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et principem praefectorum super cunctos sapientes Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 48)

  • Daniel autem postulavit a rege et constituit super opera provinciae Babylonis Sedrac, Misac et Abdenago; ipse autem Daniel erat in foribus regis. (Prophetia Danielis 2, 49)

  • Nabuchodonosor rex fecit sta tuam auream altitudine cubito rum sexaginta, latitudine cubitorum sex; et statuit eam in campo Dura in provincia Babylonis. (Prophetia Danielis 3, 1)

  • Sunt ergo viri Iudaei, quos constituisti super opera provinciae Babylonis, Sedrac, Misac et Abdenago; viri isti te, rex, non honorant: deos tuos non colunt et statuam auream, quam erexisti, non adorant”. (Prophetia Danielis 3, 12)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina