Fundar 72 Resultados para: Corda

  • Sunt autem sicut trabes in domo; corda vero eorum dicunt elingere serpentes, qui de terra sunt; dum comedunt eos et vestimentum eorum, non sentiunt. (Liber Baruch 6, 19)

  • et scindite corda vestra et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae et placabilis super malitia”. (Prophetia Ioel 2, 13)

  • Et speciosa denudatur, tollitur, et ancillae eius gemunt ut columbae et percutiunt corda sua. (Prophetia Nahum 2, 8)

  • Et nunc haec dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras: (Prophetia Aggaei 1, 5)

  • Haec dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras. (Prophetia Aggaei 1, 7)

  • Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra: Antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini, (Prophetia Aggaei 2, 15)

  • Ponite corda vestra ex die ista et in futurum, a die vicesima et quarta noni mensis, a die, qua fundamenta iacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum. (Prophetia Aggaei 2, 18)

  • Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam”. (Evangelium secundum Lucam 1, 17)

  • Et ait illis: “Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra, quia, quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. (Evangelium secundum Lucam 16, 15)

  • Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa; (Evangelium secundum Lucam 21, 34)

  • Et dixit eis: “Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra? (Evangelium secundum Lucam 24, 38)

  • Et orantes dixerunt: “Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum (Actus Apostolorum 1, 24)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina