Fundar 72 Resultados para: Corda

  • et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens, de caelo dans vobis pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda vestra”. (Actus Apostolorum 14, 17)

  • et qui novit corda, Deus, testimonium perhibuit illis dans Spiritum Sanctum sicut et nobis; (Actus Apostolorum 15, 8)

  • et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum. (Actus Apostolorum 15, 9)

  • qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. (Epistula ad Romanos 8, 27)

  • huiusmodi enim Domino nostro Christo non serviunt sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. (Epistula ad Romanos 16, 18)

  • Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: “Abba, Pater!”. (Epistula ad Galatas 4, 6)

  • quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra. (Epistula ad Ephesios 6, 22)

  • Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu. (Epistula ad Philippenses 4, 7)

  • ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi, (Epistula ad Colossenses 2, 2)

  • quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra, (Epistula ad Colossenses 4, 8)

  • sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 4)

  • ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius. Amen. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 13)


“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina