Fundar 177 Resultados para: Gentibus
Et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in conspectu earum. (Prophetia Ezechielis 20, 14)
Averti autem manum meam et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in oculis earum. (Prophetia Ezechielis 20, 22)
In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti; et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es; et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum. Propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris. (Prophetia Ezechielis 22, 4)
filiis orientis cum filiis Ammon dabo eam in hereditatem, ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus. (Prophetia Ezechielis 25, 10)
Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus; et erit in direptionem gentibus. (Prophetia Ezechielis 26, 5)
Omnes, qui viderint te, in gentibus obstupescent super te; in horrorem factus es et non eris in perpetuum”. (Prophetia Ezechielis 28, 19)
Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel de populis, in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus, et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Iacob; (Prophetia Ezechielis 28, 25)
Inter regna cetera erit humillima et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos, ne imperent gentibus. (Prophetia Ezechielis 29, 15)
et dispergam Aegyptum in gentibus et ventilabo eos in terris. (Prophetia Ezechielis 30, 23)
Et commovebo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras, quas nescis. (Prophetia Ezechielis 32, 9)
Et non erunt ultra in rapinam gentibus, neque bestiae terrae devorabunt eos, sed habitabunt confidenter absque ullo terrore. (Prophetia Ezechielis 34, 28)
Tu autem, fili hominis, pro pheta super montes Israel et dices: Montes Israel, audite verbum Domini. 2 Haec dicit Dominus Deus: Eo quod dixerit inimicus de vobis: “Euge, altitudines sempiternae in hereditatem datae sunt nobis”; 3 propterea vaticinare et dic: Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, et inhiaverunt vobis per circuitum, ut fieretis in hereditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae et opprobrium populi; (Prophetia Ezechielis 36, 1)