Fundar 130 Resultados para: Ipsa

  • En pluam cras, hac ipsa hora, grandinem multam nimis, qualis non fuit in Aegypto a die, qua fundata est, usque in praesens tempus. (Liber Exodus 9, 18)

  • Et observabitis azyma, in eadem enim ipsa die eduxi exercitum vestrum de terra Aegypti; et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. (Liber Exodus 12, 17)

  • Ipsa autem tabulata deauravit. Et anulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent; quos et ipsos laminis aureis operuit. (Liber Exodus 36, 34)

  • ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae; omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium, donec impleantur dies purificationis eius. (Liber Leviticus 12, 4)

  • Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior macula carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus. (Liber Leviticus 13, 26)

  • et sorore virgine propinqua, quae non est nupta viro; in ipsa contaminabitur. (Liber Leviticus 21, 3)

  • eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo conventus, ut custodiant, quae sibi fuerint commendata; opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis”. (Liber Numeri 8, 26)

  • ipsa terra bona an mala, urbes quales, absque muris an muratae; (Liber Numeri 13, 19)

  • — Terra Raphaim reputata est et ipsa olim habitaverunt Raphaim in ea, quos Ammonitae vocant Zomzommim, (Liber Deuteronomii 2, 20)

  • Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum eius et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus: non aedificabitur amplius. (Liber Deuteronomii 13, 17)

  • Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae operuitque eos lini stipula, quae ibi erat. (Liber Iosue 2, 6)

  • Sitque civitas anathema, ipsa et omnia, quae in ea sunt, Domino; sola Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios, quos direximus. (Liber Iosue 6, 17)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina